E5 Proposition 29 Démonstration
Démonstration
Texte latin
Quatenus mens praesentem sui corporis existentiam concipit eatenus durationem concipit quae tempore determinari potest et eatenus tantum potentiam habet concipiendi res cum relatione ad tempus (per propositionem 21 hujus et propositionem 26 partis II). At aeternitas per durationem explicari nequit (per definitionem 8 partis I et ipsius explicationem). Ergo mens eatenus potestatem non habet concipiendi res sub specie aeternitatis sed quia de natura rationis est res sub specie aeternitatis concipere (per II corollarium propositionis 44 partis II) et ad mentis naturam etiam pertinet corporis essentiam sub specie aeternitatis concipere (per propositionem 23 hujus) et praeter haec duo nihil aliud ad mentis essentiam pertinet (per propositionem 13 partis II) ergo haec potentia concipiendi res sub specie aeternitatis ad mentem non pertinet nisi quatenus corporis essentiam sub specie aeternitatis concipit. Q.E.D.
Ascendances
...
Descendances
...
Références
...