E5 Proposition 31 Scolie
Scolie
Texte latin
Quo igitur unusquisque hoc cognitionis genere plus pollet, eo melius sui et Dei conscius est hoc est eo est perfectior et beatior, quod adhuc clarius ex sequentibus patebit. Sed hic notandum quod tametsi jam certi sumus mentem aeternam esse quatenus res sub aeternitatis specie concipit, nos tamen, ut ea quae ostendere volumus facilius explicentur et melius intelligantur, ipsam tanquam jam inciperet esse et res sub aeternitatis specie intelligere jam inciperet, considerabimus, ut huc usque fecimus; quod nobis absque ullo erroris periculo facere licet modo nobis cautio sit nihil concludere nisi ex perspicuis praemissis.
Ascendances
...
Descendances
...
Références
...