E5 Proposition 31 Démonstration
Démonstration
Texte latin
Mens nihil sub aeternitatis specie concipit nisi quatenus sui corporis essentiam sub aeternitatis specie concipit (per propositionem 29 hujus) hoc est (per propositiones 21 et 23 hujus) nisi quatenus aeterna est adeoque (per propositionem praecedentem) quatenus aeterna est, Dei habet cognitionem, quae quidem cognitio est necessario adaequata (per propositionem 46 partis II) ac proinde mens quatenus aeterna est, ad illa omnia cognoscendum est apta quae ex data hac Dei cognitione consequi possunt (per propositionem 40 partis II) hoc est ad res tertio cognitionis genere cognoscendum (vide hujus definitionem in II scholio propositionis 40 partis II) cujus propterea mens (per definitionem 1 partis III) quatenus aeterna est, causa est adaequata seu formalis. Q.E.D.
Ascendances
...
Descendances
...
Références
...