retour

E5 Proposition 40 Corollaire

Corollaire


Texte latin

Hinc sequitur partem mentis quae remanet quantacunque ea sit, perfectiorem esse reliqua. Nam pars mentis aeterna (per propositiones 23 et 29 hujus) est intellectus per quem solum nos agere dicimur (per propositionem 3 partis III); illa autem quam perire ostendimus, est ipsa imaginatio (per propositionem 21 hujus) per quam solam dicimur pati (per propositionem 3 partis III et generalem affectuum definitionem) atque adeo (per propositionem praecedentem) illa quantacunque ea sit, hac est perfectior. Q.E.D.


Ascendances

...

Descendances

...

Références

...



retour