retour

E5 Proposition 41 Démonstration

Démonstration


Texte latin

Primum et unicum virtutis seu recte vivendi rationis fundamentum (per corollarium propositionis 22 et per propositionem 24 partis IV) est suum utile quaerere. Ad illa autem determinandum quae ratio utilia esse dictat, nullam rationem habuimus mentis aeternitatis quam demum in hac quinta parte novimus. Quamvis igitur tum temporis ignoraverimus mentem esse aeternam, illa tamen quae ad animositatem et generositatem referri ostendimus, prima habuimus atque adeo quamvis etiam nunc hoc ipsum ignoraremus, eadem tamen praescripta prima haberemus. Q.E.D.


Ascendances

...

Descendances

...

Références

...



retour