E5 Proposition 34 Démonstration
Démonstration
Texte latin
Imaginatio est idea qua mens rem aliquam ut praesentem contemplatur (vide ejus definitionem in scholio propositionis 17 partis II) quae tamen magis corporis humani praesentem constitutionem quam rei externae naturam indicat (per II corollarium propositionis 16 partis II). Est igitur affectus (per generalem affectuum definitionem) imaginatio quatenus corporis praesentem constitutionem indicat atque adeo (per propositionem 21 hujus) mens non nisi durante corpore obnoxia est affectibus qui ad passiones referuntur. Q.E.D.
Ascendances
...
Descendances
...
Références
...